Numbers 16

. AUG., quaest. 26 in Num. Quid est quod Dathan et Abiron in seditione vocati a Moyse, etc., usque ad ut non dicerent non ascendemus, sed non ascendimus, quodam locutionis genere. . AUG., quaest. 27. Alia littera, etc., usque ad justi fulgeant sicut sol in regno Patris sui Matth. 13.. ISID. tom. 5. Per Dathan, et Abiron, et Core, etc., usque ad in aeterno igne praeparata ultione peribunt. AUG., quaest. 29. Alia littera, etc., usque ad tanquam carceribus inferi puniendos reservari. . ID., quaest. 30. Alia littera, etc., quia per eos exemplum datum est caeteris, quid timerent. ORIG., hom. 9 in Num. Core figuram tenet eorum qui contra ecclesiasticam fidem et doctrinam veritatis insurgunt, etc., sanctificata enim sunt et Domino oblata. ID. Potest et alio modo intelligi, etc., usque ad non enim tam magnifice in eis virtus animi claruisset, nisi reliquorum ignaviae formido patuisset. AUG., quaest. 30 in Num. Circumpositionem vero altari, etc., usque ad qui minus diligenter intendunt, eodem facta ordine quo narrantur. ORIG., hom. 9 in Num. Apud Deum nihil est otiosum, etc., usque ad cum universorum cineribus disperirent? ID. Posteris quoque datur exemplum, ne quis praesumptione superbi spiritus non sibi a Deo datum munus pontificatus invaderet; sed illi cedat quem non ambitio humana, non favor corruptus, nec largitio damnanda asciverit. . ID. In Sodomis quidem, etc., usque ad per quos interitum possumus evadere. ID. Non enim legimus antea quod obtexerit nubes tabernaculum, etc., usque ad et pericula maris ac fluminum, etc. II Cor. 11.. . ID. Jubentur ergo Moyses et Aaron, etc., usque ad sunt enim mortui qui in ignem aeternum mittuntur, vivi autem qui mittuntur ad regnum. . GREG. Aaron, ut iram Dei placaret, thuribulum sumpsit atque inter viventes et mortuos stetit, quia sacerdotis est negotium Deo orationem fundere, et pro justis ne cadant et pro peccatoribus ut resurgant, unde: Psal. 87.. ISID. Aaron thuribulum accipiens occurrit quassationi, et stans in medio vivorum et mortuorum, lethalem plagam objectu suo quasi quidam murus excludit. Iste sacerdos Christus qui ruinam mortis in mundo aspiciens occurrit a summo coelo, venitque obvius quasi gigas ad currendam viam, stetitque inter vivos et mortuos, quia natus et mortuus est, sicque thuribulum passionis accipiens, et in odorem suavitatis praetendens, suspendit ignis aeterni perniciem, et inimicam pertulit mortem. ORIG. Alia littera, etc., usque ad luteus enim et terrenus sensus non capit mysteria. Dicitur etiam corpus nostrum vas fictile vel littera legis, in eo quod Apostolus ait: II Cor. 4.: quia in corpore positis thesaurum gratiae per Spiritum sanctum Dominus largitur; et in sermonibus legis qui contemnuntur, quia nulla arte grammatica expositi videntur, reconditus sit thesaurus sapientiae et scientiae Dei. . .
Copyright information for VulgGlossa